AGNORUM juge sacrificium

AGNORUM juge sacrificium
AGNORUM juge sacrificium
in V. T. celebre fuit, quô videl. agni duo in dies offerebantur, unus mane, alter vesperi Exod. c. 29. v. 38. donec id morte sua CHRISTUS, cuius victimam aeternae virtutis pro nobis offerendam id sacrificii Israelitis significaverat, abolevit, iuxta praedictionem Dan. c. 9. v. 26. 27. Erat autem agnus sacrificio aptus, iam ab octavo die. Ita namque statutum in Lege Exod. c. 22. v. 30. Septem diebus sit cum matre sua et die octavô redes illum mihi. Vide quoque Levit. c. 22. v. 27. Quibus Mosis legibus confer haec Plin. l. 8. c. 51. Suis fetus sacrificio die quintô purus est, pecoris die octavô. Itaque, cum in lege toties agnum anniculum Deus sibi postulat offerri, non significatur agnus praecise
δωδεκάμηνος, sed agnus ab octavo die usque ad annum completum Bochart. Ibid. c. 46. Annô vero secundô tales hostias ideo non accepit Deus, quia tum demum purae et intactae esle desinunt, cum libido tum accendi in iis soleat, Aristotel. l. 5. c. 14. Ut igitur non aberrarent hîc Iudaei, pecorum natalia ephemeridibus suis inscripsisse, credibile iudicat idem Bochart. Ibid. c. 50. quem de Agnis in genere, Agno inprimis Paschali fuse agentem, vide librô dictô. c. 43. et seqq.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”